PERSAEPOLIS

PERSAEPOLIS
PERSAEPOLIS
urbs Persidis, a Perseo condita, teste Strab. l. 15. quam postea Alexander ebrius demoliri iussit. Non longe sitam fuisse ab Araxe innuit idem Strabo, ubi supra: Πὸς αὐτῇ δὲ Περσαιπόλει, τὸν Α᾿ράξην διέβη. Subdit, Η῏ν δὲ ἡ Πεσσάιπολις ἔχουσα βασίλεια ἐκπρεπῆ, μάλιςτα τῇ πολυτελείᾳ τῶ κειμένων. Describit hanc urbem Diodorus diligentissime: eius incendium omnes commemorant. fuerat exstructa, ut idem Diodor. Sic. l. 1. ait. ex direptione Thebarum Aegyptiacarum. Combusta est ab Alexandro, hortatu maxime Thaidis, nobilis scorti. A. M. 3724. Miror autem cum dicat Qu. Curt. Persaepolim semel incensam, et dirutam, numquam postea resurrexisse, recenseri tamen a Ptolemaeo, non secus ac si tunc quoque floruisset. Qu. Curtii verba l. 5. c. 7. sunt haec, quae propter elegantiam adscripsi: Hunc exitum, ait, habuit regia totius Orientis, unde tot gentes ante iura petebant: patria tot regum; unicus quondam Craeciae terror, molita mille navium classem, et exercitus quibus Europa inundata est, contabulato mari molibus, perfossisque montibus, in quorum specus fretum immissum est. Ac ne longâ quidem aetate, quae excidium eius secuta est, resurrexit. Casaubon. Nic. Lloyd. Nunc rudera eius Chilminare, i. e. 40. columnae, tot enim supersunt in ruinis. Inter Scirasum et Haspahamum. In amoenissima planitie, 1. leuc. circiter a fluv. Bardamir, qui veteribus Araxis. Altitudo, pulchritudo et firmitas harum columnarum apparent, ex illis, quae supersunt, quae cum reliquarum basibus omnes in ad mirationem rapiunt, ut hoc opus omnem antiquitatem haud dubie superet. Idem confirmat inscriptio in tabula Iaspidea, cuius characteres ignoti. Omnes sunt triangulares, aut pyramidales, vel instar obelisci. Meminerunt huius palatii Aranus, et Iustin. l. 11. c. 14. omnium autem exactissime Diodorus and Aelianus? Arx universa triplici murô cincta fuit. Sepulchra quoque Regum visuntur ad latus montis, ad cuius radices Arx iacet. Vide T. Herbrtum, Plin. l. 6. c. 26. Curt. l. 5. c. 6. 7. Diod. Sic. l. 17. c. 69. 70. Aelian. l. 1. c. 59. Praecipue autem P. de Valle αὐτόπτην, Itiner. tom. 2. Sunt tamen, qui Chehil Minara aliud quiddam esse credant, a ruinis priscae Persaepoleos: cum haec fuerit longitud. gr. 91. secundum Ptolemaeum, et Geographos; Chehil Menara vero gradu 96. Moreius Dict. Hist. Salmasio urbs haec Persidis nobilissima, in eius latere orientali, extremisque finibus, ubi Carmaniae contermina est, ad Araxem fluv. qui moenia illius alluebat, posita, Persarum tum Regia erat, quum eorum Imperium ad Macedonas transtulit Alexander; cum Susa, in Susiane sita, vetus fuisset Imperii illius metropolis. Postquam ab Alexandro diruta est, instaurata postmodum a Persis videri posset, inprimis postquam imperium Parthis ademerunt sibique restituerunt. Namque Ptolemaeus Persaepolim, tamquam adhuc exstantem, in Perside ponit, et Tabula Peutingeri eiusdem meminit, Persaepolis commericum Persarum. Sed et Ninum Urbem, tamquam tunc adhuc exstantem, in Assyria collocat idem Ptolemaeus, quam tamen iam sub Medorum Imperio nullam amplius fuisse, Auctores omnes testantur; a nullus praeter eum idem refert. Nec obstat, quod Ammianus quoque Marcellin. Persepolim, inter primarias persidis Urbes, numerat; habet enim ille hoc, ut omnia, a Ptolemaeo. Vide Salmas. ad Solin. p. 1193. 1202. et 1226.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • PERSICA Urbs — apud Stephanum, Σοῦσα Περσικὴ πόλις, item Βαβυλὼν Περσικὴ πόλις; non est urbs provinciae Persidis, quam Persae stricte ac proprie dicti incolebant, sed Urbs Persici Imperii, Susa enim Susianes provinciae, quam a Perside omnes Auctores distinguunt …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RHOGOMANES — Ρ῾ωγόμανες, Marciano et Ammiano Ρ῾ώγανις, fluvius Persidis est, iuxta quem Persaepolis; forte idem cum Araxe; quem ad ipsam Persaepolim transiisse alexander legitur, apud Strabonem, quique alius omnino erat e nominatissimo Armeniae Araxe. Certe… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”